monumenta.ch > Isidorus > 31
Isidorus, De Natura Rerum, XXX. De fulminibus. <<<     >>> XXXII. De nubibus.

CAPUT XXXI. De arcu. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXXI.---N. 1. Clemens Romanor . . . species eius formatur. Sunt haec lib. VIII Recognitionum, sed apparet Isidorum alia interpretatione usum, ac dubitari posse an ea quae circumfertur Rufini sit.

]
Clemens Romanus antistes et martyr ita scribit: 'Arcus enim in aere ex imagine solis hoc modo formatur. Dum enim sol in nubibus rarescentibus ex adverso refulserit, radiosque suos directa linea humor in nubilo transfundens impresserit, fit repercussio splendoris eius in nubibus, e quibus fulgor emicans arcus speciem format. Sicut enim impressa cera anuli imaginem exprimit, sic nubes e contra ex rotunditate solis figuram sumentes, orbem efficiunt, et arcus effigiem fingunt. Apparet autem hic non semper, sed cum rarescunt nubila coeli. Nam rursus cum in se coeunt nubes atque densantur, confestim arcus forma resolvitur. In nubium enim densitate arcus aerem in perfecto gyro complectitur. Denique sine sole et nubibus nunquam apparet arcus, quia ex typo radii solis species eius formatur.'
2 [

2. Quadricolor enim est. Tricolorem vult esse Aristoteles. Isidorum secutus est Beda.

Ibid. Post finem huius capitis in nonnulls Mss. additur fragmentum magna ex parte allegoricum, quod ab Isidori stylo et usu non abhorret: «Arcus autem qui in nubibus apparet, posuit eum Deus in testamentum inter se et nos: cum autem Noe post diluvium egressus fuisset de arca, dixit ei Deus: Ponam arcum meum in nubibus, et erit testamentum inter me, et te, et erit, cum apparuerit arcus meus, recordabor foederis mei, non adducam aquam diluvii ultra super terram. Arcus autem quatuor colores habet, id est, igneum, purpureum, album, et nigrum. Igneum colorem trahit de coelo, purpureum de aqua, album de aere, nigrum de terra; hos quatuor colores trahit de universis elementis mundi. Tres autem colores manifeste habet arcus, id est, purpureum, sulphureum et igneum. Per hos tres colores tres sententias significat: duas, quae transierunt, praeteritas; tertiam, quae ventura est. Per purpureum colorem significat diluvium; per sulphureum significat ignem qui venit super Sodomam; per igneum colorem significat ignem qui venturus est in die iudicii. Arcus, qui in nubibus apparet, cum radiat nubes ante solem, a magnitudine solis depingitur. Arcus autem, qui a sole resplendet in nubibus, Christi gloriam in prophetis ac doctoribus refulgentem; et significantiam habent hi tres colores, id est, per igneum colorem Spiritum sanctum significant, ut in Evangelio ait: Ignem veni mittere super terram, ut ardeat. Per album colorem castitatem significat, per igneum colorem significat persecutionem carnis. Arcus autem, qui in nubibus apparet, quadraginta annis ante diem iudicii visus non erit. Quicunque enim cum peccato vivit, mortuus est Deo, vivit diabolo. Si autem audierit Evangelium Christi, et conversus fuerit ad Deum, resurgit et vivit cum Christo. Qui vero cum peccato suo moriuntur, vadunt in poenam, resurgunt ad mortem. Multi vero hic pereunt putantes se diu vivere, ideo non corriguntur. Fallit illos spes sua, non vivit homo quantum putat, non quantum sperat. Audite, ubi dicitur: Non tardes converti ad Deum. Dies malos habemus, quandiu inter homines malos vivimus, testante Apostolo: Videte quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Tolle homines malos, et non erunt dies mali. Appetentes res alienas, adulteri, periuri, calumniatores, oppressores. Per homines malos sunt dies mali. Dies ergo malos habemus, quandiu inter homines malos vivimus. Qui vivendo saeculum vicerunt, Elias et Enoch. Sexto die fecit Deus hominem ad imaginum suam. Invenimus, sexto saeculo venisse Dominum nostrum Iesum Christum, ut reformaretur homo ad imaginem Dei. Primum enim tempus tanquam primus dies ab Adam usque ad Noe, secundum tempus tanquam secundus dies a Noe usque ad Abraham, tertium tempus tanquam tertius dies ab Abraham usque ad David, quartum tempus tanquam quartus dies a David usque ad transmigrationem Babylonis, quintum tempus tanquam quintus dies a transmigratione Babylonis (usque ad praedicationem Ioannis). Sextum tempus tanquam sextus dies, qui modo agitur usque ad finem. Si sextus dies agitur, videte quid habeat titulus in die ante Sabbatum, quando fundata est terra. Iam audiamus ipsum psalmum, ipsum interrogemus; quomodo fundata est terra, nec in Genesi sic legimus. Quando ergo fundata est terra nisi cum sit (sic) cum lectum est modo in Apostolo: Sic tamen state in fide stabiles, ut omnes qui credunt per universam terram. Tunc fit homo ad imaginem Dei; quod significat sextus dies ille de Genesi, et quomodo illum fecit Deus, quomodo fundata est terra. Christus venit ut fundaretur terra; fundamentum enim nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. De illo ergo cantat psalmus: Dominus regnavit, decorem induit, etc.» Verba: Quicunque enim cum peccato, et seqq., usque ad finem ad alium locum videntur pertinere, neque satis sunt integra. AREV.

]
Quadricolor enim est, et ex omnibus elementis in se rapit species. De coelo enim trahit igneum colorem, de aquis purpureum, de aere album, de terris colligit nigrum. Hic autem arcus, pro eo quod a sole resplendet in nubibus, Christi gloriam indicat in prophetis, ac doctoribus refulgentem. Alii ex duobus coloribus eius, id est aquoso et igneo, duo iudicia significari dixerunt. Unum per quod dudum impii perierunt in diluvio; alterum, per quod postmodum peccatores cremandi sunt in inferno.